bibliotheca digitalis

 

Bibliotheca Augusta antiquos libros vel excellentes vel frequenter requisitos vel rariores vel qui ad litteras studendas magni momenti sunt, interrete praebet. Omnia opera digitalisata non solum hac pagina, sed etiam catalogo electronico, dummodo opus non in alio libro continetur, inveniri possunt. Si instituta se dedicant libris, qui non modo formaliter catalogo inscripti sunt, tituli in thesauro electronico peculiari, in elencho titulorum aut nexu, qui in catalogum ducit, inveniri possunt. Praeterea litteras res istas tractantes aut alia adiumenta  invenies. Consilum est uno loco uberiora adiumenta et rationem, qua thesauri perscrutari possunt, praebendi. De libris mauscriptis vide codicum thesaurum, qui ad manuscripta digitalia et eorum descriptiones ducit. Non solum   bibliothecae Augustae, sed etiam aliarum bibliothecarum codices ibi continentur.

Bibliotheca Augusta omnia opera digitalia perpetuo praesto futura et immutabiliter referenda esse in  declaratione proclamat.