saxoniae inferioris consultrix

Manipulus conservatorius ad instituta publica et homines privatos consulendum de conservatione librorum praesto est.  Id quod pertinet ad praeventionem et conservationem et restitutionem in integrum. Conservatores quemque, qui de materia fontium (e.g. de compagibus vel de codicologia) indagat, libenter consulunt.

Praetrix manipuli a consilio, quod in Saxonia inferiore rebus bibliothecariis se dedicat,  ad consultricem regionalem in rebus conservatoriis vocata est. Unde a bibliothecis in Saxonia inferiore sitis nec non aliis institutis, quae artibus fovendis operam dant, prae aliis interroganda est.

Qui de pretio et conservatione librorum privatorum certor fieri vult, a bibliothecariis et conservatoribus diebus datis consulitur. De proxima die quaere hic: 05331/808-312 vel auskunft@hab.de.

Quam quaere possis:
Almuth Corbach
Postfach 1364
38299 Wolfenbüttel
Tel. 05331/808-217
corbach@.hab.de