consultatio interretialis

Hinter den Kulissen der Online-Sprechstunde

Consultatione interretiali unicuique singulas paginas (e.g. titulos, imagines, locos disputatos etc.) ex libris manuscriptis aut  excussis depromptas inspicere licet, ut in tabula electronica cito, sine mora, ad punctum quaestiones solvantur. Paginas in toto percurrere non licet. Libri artificum et collectiones speciales hoc modo videri non possunt.

Si conultatione interretiali uti velis quaere bibliothecarium (Tel. 05331/808-312, E-Mail: auskunft@hab.de) ad horam certam constituendam. Catalogo perquisito dic notam et titulum librorum, quos inspicere velis.  Hora constituta i ad paginam, quae camera interretiali imagines librorum praebet, et apparatu procul dicendi utere sub numero  +49 (0)5331/808-118. Collega praesto erit ad paginas aperiendas secundum voluntatem tuam aut ad librum cognoscendum. Si intra 15 minutos post horam dictam non ades, infortunatus eris et tibi die nova constiuenda opus erit. Nota bene ut nonnulli libri ob malam constitutionem monstrari non possint.

Si exemplum paginarum, quae in tabulis electronicis videri possunt, facere velis pulsu in imagine facto dextera parte muris, ut dicitur, utens JPEG imaginem  in horreum tuum electronicum percursore interretiali, i.e. imperio "servare sub ..."  transferre possis.  Ne, quaeso, immemor sis  condicionum ad usum spectantium. Si  plus scire vis quaere bibliothecarium.