GdF

Quotannis in aestate societas convivium cum aluminis et hospitibus celebrat

Amicorum societas Bibliothecae Guelferbytanae  (GdF ut dicitur)

Assidue suppeditando bibliothecam amicorum societas, quae mense Maio anno MCMLXXI instaurata est, fecit ut res litterariae in bibliotheca florerent et docti viri copia librorum uti possunt.

Societas concentus, perlectiones, orationes publico praebet. Libros in lucem edendos adiuvat et acroases et varios conventus, vel ab internis vel ab extraneis habitos. 

Imprimis societas hospitia pro alumnis paranda curat, quae sunt domus, quae Anna Vorwerk, Kurt Lindner, Feierabend appellantur. Ita alumni extranei prope bibliothecam habitare possunt, quibus rebus societates et privati benevolenter fovent.

Manfred Flotho, praeses societatis amicorum salutat hosiptes in convivio aestivali MMXI. Iuxta eum professor Michael Allen Chicagoensis stat.

 

nova pagina volans praesto est.