editiones

Sumptibus bibliothecae libri, qui res noviter in domo nostra intellectas continent, excutiuntur. Sunt imprimis libri unius auctoris, libri miscellanei (qui ex acroasibus in bibliotheca habitis prodeunt), catalogi spectaculorum et collectionum. Quales de re litteraria alio loco tales libri in bibliotheca redigi, corrigi, componi, illustrari, divulgari, vendi solent. Libri nostri in foro, quod in domo Meisneri situm est, aut in Armamentario aut in Bibliotheca Augusta emi possunt. Praeterea libri a quibuslibet bibliopolis aut directo ab Harrassowitz bibliopola Aquis Mattiacis sito peti possunt.