ambulationes per bibliothecam

Constanter per Bibliothecam Ducalem Augustam et armamentarium et varia officina ambulare nec non exhibitones extraordinarias in museo spectare licet: per Augustae ac Lessingi domus museum a die Martis usque ad diem Veneris hora decima usque ad tertiam decimam et hora quarta decima usque ad septimam decimam nec non die Saturni hora decima usque ad tertiam decimam, si rogaveris, per armamentarium primo die mensis, qui dies Martis est, hora septima decima. Quales sint catalogi et bibliographiae et systema librorum, qui in bibliotheca praesto sunt, et quomodo isti inspici possint, luculenter et gratis tibi ostenduntur. Sodales docti sub vesperum hora undevicesima die supra dicto museum Bibliothecae ostendere solent. Bibliothecariis non rogatis diebus Dominicis et festivis exhibitiones monstrantur. Quotannis bis officina conservatoria visitari potest. Id quod cotidie pro libris manuscriptis ac impressis et foliis chalcographica arte confectis conservandis vel in integrum restituendis facere opus sit, copiose exponitur. Quomodo periti apparatibus facsimiles digitales recordandi utantur et libri multiplicentur, in officina picturas faciundi ostenditur (quotannis bis). Quales apparatus digitalisandi sint et quomodo bibliotheca digitalis instituta sit, illi exponunt et culturam humanum digitalisando conservare magni momenti esse ostendunt.

Quando exhibitiones extraordinariae inspici possint vide in calendario.

Quanto in museum ingredi et monumenta historica spectare constet vide hic.

Apparatu procul dicendi (05331/808-214) aut litteris electronicis (info@hab.de) rogare potes.