historia brevis bibliothecae

Bibliotheca ducis Augusti iam ante plus quam 300 annos tamquam miraculum orbis octavum celebrata est. Cum Augustus anno 1666 obiit, bibliotheca eius inter principum collectiones celeberrima et amplissima fuit. Cum libri impressi nullo loco maiore numero inveniebantur, tum collectio codicum manuscriptorum mediaevalium una ex illustrissimis Europae eo tempore habebatur. In principatu exiguo inter silvam Hercyniam et campos patentes sito dux Julius Brunsvicensis et Lunaeburgensis (1528-1589) in arce Guelferbytana anno 1572 bibliothecae suae regulam dedit, quae "Liberey-Ordnung" appellata est et tamquam documentum fundationis exstat. Ab ineunte aetate princeps doctus libros, quorum primum iam anno 1550 acquisitum esse constat, colligebat. Filius eius Henricus Julius, qui ipse scriptor fuit et primus in Germanis theatrum stabile exstruxit atque histriones Britannicos arcessit, bibliothecam multis cimeliis augebat. Haec "Bibliotheca Julia" pro nucleo bibliothecae ducalis aestimanda est, etsi a Friderico Ulrico duce anno 1618 Academiae Helmstadiensi, quae a duce Julio anno 1576 condita erat, donata est. Academiâ anno 1810 dissolutâ libri impressi et codices manuscripti collectionibus bibliothecae Academiae Juliae amplificati magna ex parte in arcem Guelferbytanam et bibliothecam ducalem redierunt.

Nec prius fama Bibliothecae Guelferbytanae totum orbem percurrere coepit, quam Dux Augustus Junior (1579-1666) [imago] illam denuo condiderat. Augustus Dux litteratus eruditusque, qui multa itinera fecerat, libros iam ab ineunte aetate colligebat. Potestate in ducatu tardius (nempe anno 1635) adepta bibliothecam copiosam ex Hitgera oppido (quod ipse Ithacam suam vocavit, hodie autem Hitzacker appellatur) in arcem Guelferbytanam anno 1643/44 transtulit. Stabulo equorum in arce ducali e regione castelli sito ut aula librorum usus est. Augusto mortuo in bibliotheca 35.000 volumina, in quibus 135.000 tituli inerant, numerabantur. Bibliotheca eius ubertatem litterarum medii et recentioris aevi repraesentans incomparabilis et universalis est. Tempore posteriore bibliotheca non tam emptione consilio facta quam donatione principum et virorum doctorum aucta est.

Divitiis huius bibliothecae cognitis Leibnitius philosophus [imago] bibliothecarii munus ultro suscipere nec dedignatus est. Haec bibliotheca omnes doctrinas continere et totum orbem litterarum quasi sub uno tecto manifestare ei videbatur. Leibnitius primus bibliothecam ratione moderna administravit. Primum catalogum alphabeticum paravit et collectionem libris et codicibus manuscriptis pretiosis supplevit, nec non novam aedem exstruendam curavit. Antonio Ulrico Duce haec Rotunda [imago] ab Hermanno Korb architecto annis 1706-1710 aedificata est. Primum aedificium profanum sui generis in tota Europa fuit et sphaerâ coelesti, quae super tectum posita et postea ruina imminente remota est, doctrinas pancosmias significavit. Complures hospites et viri docti bibliothecam frequentabant, exempli gratia Voltaire, Casanova, Mirabeau, Mendelssohn. In libris visitationum, qui etiam editi sunt, multorum hospitum illustrium autographa inveniuntur velut Georgii Forsteri, fratrum Humboldt, Achimi de Armin et Hoffmanni de Fallersleben. Unus ex successoribus Leibnitii, Gotthold Ephraim Lessingus, annis 1770-1781 usque ad mortem bibliothecae Guelferbytanae praefuit [imago]. Lessingus quidem inopia pecuniae impeditus paucos libros acquisivit, sed multos bibliothecae ducalis thesauros ante ignotos palam fecit et orbi litterario obtulit. "Fragmenta cuiusdam anonymi Guelferbytani" ab Hermanno Samuele Reimaro conscripta, quae Lessingus tamquam Guelferbytana ediderat, controversias theologicas provocaverunt. Guelferbyti Lessingus dramata "Emilia Gallotti" et "Nathan Sapiens" pepigit. Lessingo adhuc vivo angustiae temporis bibliothecae imminebant. Curiâ ducali anno 1753 Brunsvigam translatâ sedes principis prius pulchrius florens famam fortunamque amisit. Bibliotheca palluit in umbra novae et surgentis universitatis Gottingensis. Gallis regnantibus bibliotheca Guelferbytana ab rege Hieronymo, fratre Napoleonis imperatoris, paene dissoluta est. Res novae a civibus anno 1848 molitae frustra spem bibliothecae nationalis Guelferbyti constituendae attulerunt.

Aedificio more aetatis Guilhelmi imperatoris annis 1884-1887 pro Rotunda Leibnitiana exstructo prosperitates secundaeque res expectabantur. Bibliotheca Augusta At magnifica aula, quam libris carentem architectus medio in aedificio esse constituit, lectoribus aditum ad libros olim expeditum prohibuit. Luxuria hoc tempore consueta in aedificio potius spiravit quam cultus litterarum. Melius non evenit, quod Bibliotheca ducalis in provincialem anno 1918 mutata est (res feliciores haud quaquam sequebantur). Bibliotheca Guelferbytana sub umbra aliarum Bibliothecarum paene oblita latebat. Cum loco in abdito sita esset, bibliotheca horrore belli orbis terrarum fauste feliciterque evadebat.

Anno 1950 Erhart Kästner Guelferbytum ad bibliothecam dirigendam vocatus est. Impetu eius Guilelmus Krämer architectus aedificium bibliothecae ab anno 1960 commutabat. Kästner sedulo impetravit restitutionem domus Lessingianae [Bild], quae anno 1968 Bibliothecae contigit. Is bibliothecam ingeniose novabat et in bibliothecam illustrem, ut ab eo vocata est, commutare studebat. Librorum artificiosorum his temporibus praeclaram collectionem instituit, quae continet nonnulla exemplaria pretiosa auctoribus Matisse, Picasso, Miro confecta.

Anno 1968 Paulus Corvus praefecturam bibliothecae iniit: novam viam igressus est. Ille locum ad studendum aevum medium et recentius idoneum instituit. Rebus prosperis bibliotheca floruit. Pecunia affluente copia collaborantium crevit. Beneficiorum institutio perpetua et facultas libros edendi erudiendique discipulos magni momenti fuit. Armamentario adiecto [Bild] et mutato in locum, ubi omnes catalogi collocati sunt, bibliotheca augebatur et aevi recentioris studiis, quae extra academias coluntur, aptior facta est. Granaria renovanda nuper ad bibliothecam accesserunt. Novum lectorium, officinas libros digitalisandi et photographice reddendi nec non artificiose reficiendi mox exstructum iri valde speramus. Ab anno 1989 Bibliotheca Augusta Saxoniae Inferioris magistratui litterarum et cultus rationem reddit. Non solum in Germania, sed etiam toto in orbe bibliotheca ingeniosa sollersque famâ optimâ propter collectiones illustrissimas et studia, quae hic coluntur, fruitur. Hospitibus et lectoribus acroases et spectacula varia offert.