quomodo ad nos?

In Bibliotheca Augusta non solum medium et recentius aevum investigatur, sed etiam monumenta utriusque aevi et collectiones in museo publico curiosis vivide exhibentur. Museum et in Bibliotheca Augusta et in domo Lessingiana collocatum est. Quomodo ad nos pervenias et ubi pernoctes, vide hic. Bibliothecae aditus membris captis idonei hic describuntur. Quanto aditus et ductio constet, hic inspici potest. Annuntia apud info@hab.de, si te alicui duci committere desideres. Visne comperire aliquid de historia bibliothecae sive de rebus expositis? nihil obstat! Bibliothecae matronae quae ex Guelferbyto, Brunsvigio, confinibus sunt, libenter et gratis te ducent. Plusquam viginti qunique annos hospites per bibliothecam Augustam et museum perite ducebant et quae vis diligenter explicabant.

Matrona sive patronus bibliothecae fieri cupis? Si in collegium nostrum conscribi vis (viri et foeminae), animo grato recipieris. Colloquii matronarum bibliothecae particeps eris, in quo curatores bibliothecae de spectaculis, expositionibus, institutis, libris pretiosis et in integrum restitutis agunt. Matronae ipsae et catalogi nostrae bibliothecae te peritam ad hospites ducendos fieri adiuvant. Facilius est quam opinaris! Utere apparatu procul dicendi sub numero 05331-808-101.