studia litterarum

Bibliotheca Augusta ut extra academiam sita studiis rerum mediaevalium et recentioris aetatis aliis bibliothecis antecellit. Impensis aliunde adscitis instituta sponte sua prospere persequitur. Insuper bibliotheca adiuvante de rebus humanioribus diserte agitur, cum ea optimas conditones ad litteras diversarum disciplinarum studendas in dies praebeat doctis viris feminisque, quorum multi ex peregrinis finibus in bibliothecam conveniunt. Hac in bibliotheca bibliothecarii, alumni, hospites, studiosa iuventus, docti, qui conventibus intersunt, res litterarias inter se communicant et se invicem ad studia incitant.