hospites et alumni

Quotannis circa ducenti hospites per longius spatium temporis studii causa Guelferbytum veniunt. Quorum multi beneficiis bibliothecae aluntur. Praeterea bibliotheca ut extra academiam sita hospitium praebet eis, qui ab aliis benefactoribus velut DAAD, Alexander von Humboldt, Gerda Henkel, Fullbright Commission, Volkswagen subsidia sibi paraverunt. Qui olim beneficium obtinuerunt,  ad bibliothecam redire solent, ut per paululum tempus suis impensis studia incepta peragant et libros perscrutentur. Hi omnes societatem hospitum et beneficiariorum constituunt, qui in domo Meisneriano cotidie ad coffeam consumendam se congregant et in colloquiis de inceptis suis disputant. Commercio et conviviis soldalitas corroboratur, quae etiam postea floret et magnus numerus alumorum est, unde e.g. societas amicorum Americana processit. Paginae sequentes indicant hospites qui nunc adsunt, qui nuper adfuerunt, qui mox aderunt Guelferbyti.