ratio investigandi et instituta


 

Instituta praesentia 
Colloquia ex officina dicta 
Instituta peracta 
Portae virtuales sive collectiones datorum 

HAB 2014

Bibliotheca Augusta locus investigationum studiorumque extra universitatem situs historiae scientiarum, artium et morum medii et recentioris aevi dedita est. Huius collectiones antiquae thesaurum culturae occidentalis, tam latitudine quam altitudine praestantissimum, constituunt. Codices manu scripti, incunabula, libri impressi antiquiores et collectiones speciales ut imagines et mappae investigationem quasi infinitam scientiae Europeae eiusque cum alteris partibus mundi coniunctionum volentibus permittunt. Hoc loco fontes partim describendo et catalogis inserendo aperiuntur, partim investigando explicantur, quae negotia maxima concordia cooperantur. Hac cooperatione instituta (sive proiecta) oriuntur, quae saepe una cum personis vel institutionibus externis adducuntur ad effectum. Horum collaboratores fructus sui operis certis temporibus publice colloquiis ex officina dictis exponunt. Fructus institutorum peractorum aut paginis et collectionibus datorum interretialibus aut libris conscriptis quaerentibus patent.
Duae sunt rationes investigationum moliendarum. Prima ratione proiecta de historia collectionum concipiuntur, ut sunt proiecta de descriptione codicum manu scriptorum, de spoliis ab hominibus doctis relictis, de imaginibus testibus antiquitatis. Secunda ratione quaestiones doctorum huius temporis partes certas nostrorum collectionum adhibendo respondere nitimur. Illa parte recentibus in annis sicut et hodie existunt historia scientiae in Academia Iulia Helmstadiensi, historia confessionis Lutheranae et illius sectatorum et quaestiones ad translationem inter varias gentes pertinentes. Insuper ad instituendam novas methodos investigandi secundum facultates a technica digitali praebitas, variis proiectis, quorum quaedam ad longum tempus instituta sunt, textus in rete edendo huiusmodi editionis regulas constituimus ed ad effectum deducimus.
Praestantia huius loci investigationis oritur variis studiosis – id est personis beneficio admissis, hospitibus doctis et investigatoribus hoc loco degentibus – cooperantibus et antiquas collectiones perscrutantibus. Accedunt consilia et conventus quibus bibliotheca nostra percipiat recentissimas confabulationes et disputationes hominum doctorum totius mundi.