De bibliothecis eruditorum recentioris aevi

Johann Heinrich Linck (1674–1734) in seinen Sammlungen
(HAB: Portr. A 12556)

Pars proiecti „Bibliothecae auctorum“ in coetu investigationis Marbaco-Wimariensi-Guelpherbytano

Bibliotheca privata hominis docti aevi recentioris locus ingeniosus erat, id est lectionis quottidianae, scribendi, colligendi, disponendi, excerpendi, observationis rerum naturalium et investigationis philologicae. Libri scientifici Theologorum, Medicorum, Philosophiae vel Iuris peritorum tam in quam ex bibliothecis eorum orti sunt. Hinc est, quod homines docti alios eruditionis suae participes reddiderunt. Ideo libri ex hisce bibliothecis provenientes et ad nos usque transmissi historiae scientiae humanae fontes sunt pretiosissimi. 

Quasi merx requisitissima, bibliothecae pleraeque venditione dispersae sunt, nisi forte in toto ad alias bibliothecas pervenerint. Propterea catalogi venditionum vel indices librorum de genere bibliothecarum, de libris maxime dilectis vel de investigationibus possessorum ultimo certiores faciunt. Praeter libros hae bibliothecae frequenter et continent res ad historiam naturalem pertinentes, ut instrumenta scientifica, antiquaria vel opera artis, quae una cum libris veniunt. Catalogi mercatorum interea traditio ex parte tantum sunt, non magis quam census quidem momentaneus librorum relictorum. Quae per tempora acciderint vel acquisitiones vel discessus non enumerantur, neque sciri potest, an ordo librorum in catalogo correspondeat ordini a possessore excogitato.

Bibliotheca Augusta tenet circa undecim centum catalogos bibliothecarum privatarum ante annum MDCCC impressos. Praecipui pretii est collectio illa circa CDL catalogorum auctionalium in Batavia saeculo XVII et XVIII impressorum, in qua multa unica continentur. Ex hac singulari collectione quidam insigniores catalogi deliguntur et cum suis contentis describuntur. Incipimus bibliotheca mathematici et millienaristae, viri Benedicti Bahnsen, quae anno MDCLXX catalogo descripta est. Nititur proiectum repraesentare in medio digitali hanc bibliothecam hominis docti cum personis, locis et rebus in ea contentis. Inquirit de fracturis et diuturnitatibus in historia scientiae, de factis in philosophia naturali et philologia assumptis et de scientia dissidenti, immo haeretica dicta.

Insuper proiectum se dedicat explorationi bibliothecae privatae musici Halberstadiensis, viri Johannis Casparii Trost (nat. MDCXVI vel MDCXVI, ob. MDCLXXV). Vestigia materialia, sicut indicia provenientiae et annotationes, simul et usus voluminum miscellanorum praecipua hic beantur attentione. Praeparamus editionem cum commentario codicis De musica e collectione Trostiana cooperante Inga Mai Groote ex universitate Friburgensi.

De proiecto et vide: http://www.mww-forschung.de/forschungsprojekte/autorenbibliotheken/

 


Opes supplet: Bundesministerium für Bildung und Forschung, per coetum investigationis MWW
Alloqui licet: Dr. Jörn Münkner
Bibliothecarice collaborat: Katrin Schmidt
Technicam rei litterariae electronice effingendae supplent: Timo Steyer, Hartmut Beyer
Tel. 05331-808-124, Fax -277