Historia medialis psalmorum

Psalmi CXXXVI et CXXXVII cum glossis circumdantibus,
Argentopoli ante annum MCDLXXXI.
Guelpherbyti, Bibliotheca Augusta, A 45c.2° Helmst.

Pars proiecti “Textus et margo eius. De modis praesentandi opera canonica“ in coetu investigationis Marbaco-Wimariensi-Guelpherbytano

Psalmi inter carmina antiquissima sunt. Hoc genus litterarum, quod saepissime cantando legitur, nobis translata est ab antiquitate formis sub diversis. In collectionibus trium huius proiecti communis institutionum (Guelpherbytana, Wimariensi et Marbacensi) psalmi inveniuntur tam in Bibliis plenis, quam in commentariis super Bibliam, in missalibus, in breviariis privatorum partim ditissime illustratis, in compositionibus musicalibus diversi generis, in versionibus ab auctoribus innumerabilibus a media aetate usque ad hunc diem conscriptis. Proiectum utitur hac varietate traditionis psalmorum ad indagandum de generibus poeseos maxime aestimatis et cultis tam in lingua latina quam in theodisca medii et recentioris aevi, item ad delineandum regulas poeticas et aestheticas (ut dicunt) illarum aetatum.

Duae alterae partes proiecti “Textus et margo eius. De modis praesentandi opera canonica” haec sunt: “De repraesentatione Fabulae Doctoris Fausti in litteris et imaginibus”, quod proiectum a Fundatione Classica Wimariensi exercetur, et „Auctores classici aedibus Insel a MCM usque ad MCMXXX annum divulgati“, quod contribuitur ab Archivio Litterarum Germanicarum Marbacensi. Horum trium communis quaestio est: Quo fit, ut haec opera sint canonica? Fit, ut pro hypothesi praeliminari habemus, praesertim per attractionem sensuum ad hos textus. Illa attractio fieri potest non solum visu et tactu ipsius codicis, sed etiam per publicam lectionem, gesticulationem vel carminum recitationem. Proiectum investigat de textibus authenticis variarum aetatum eorumque formis et de instrumentis communicandi eorumque tam conditionibus quam facultatibus. Proiectum pergit ad praesentandum studia critica (sensu Kantiano) de collectionibus bibliothecarum.

De proiecto ulterius hic quaeras: http://www.mww-forschung.de

 


Nutritor proiecti: Bundesministerium für Bildung und Forschung im Rahmen des MWW-Verbundes
Alloqui licet PD Dr. Ursula Kundert, cui cura proiecti imprimis incumbit.
Technicam rei litterariae electronice effingendae supplet Timo Steyer.
Catalogum codicum electronicum colit Torsten Schaßan.
Tel. 05331-808-233, Fax -277