Oeconomia et Utopia: De scriptoribus rerum rusticarum eorumque lectoribus et discipulis tam in aula principum quam in academia

Kupferstich aus: Chrispyn de Passe, Compendium operum virgilianorum,
Arnheim 1612

Agricultura quanti referat ad oeconomiam recentioris aevi, testes sunt libri saeculis decimo sexto et decimo septimo ea de re conscripti. Non solum edendo, commentando et vernaculares reddendo libros classicorum (inter quibus et recentiores quandoque numerantur, ut Petrus ille de Crescentiis Commodorum Ruralium scriptor disertissimus) homines illius aetatis de agronomia bene meriti sunt, immo veteribus nova addiderunt, plerumque lingua vernaculari, quibus praesertim operam dederunt inserere illa, quae de opere rusticorum sui aevi audierunt, viderunt aut suis manibus temptaverunt.

 

In hoc genere litterarum quasi fluvius maximus libri illi existunt, quibus auctores Italici villam tractaverunt. Quibus huius nationes nobiles, in urbibus degere usitati, ad cognoscendam et amplectendam vitam rusticam invitabantur, tam consiliis in opere rustico adhibendis, quam laude amoenitatum ruralium. Profecto, omnes fere dissertationes illo aevo de re rustica scriptae imaginem vitae cuiusdam perfectae et vitiis solutae lectoribus prae oculis ponunt. Sequentes vestigia scriptorum antiquitatis et eorum descriptiones probitatis et innocentiae maiorum, scriptores de villis praesertim nobilitati sui temporis rationes praebuerunt ad statum suum repraesentandum et conservandum.

Praesens proiectum de hoc quaerit, ad quem finem litterae in Germania boreali saeculo decimo sexto et decimo septimo de rebus rusticis conscriptae tendant, in quantum et quomodo scriptores antiqui de rebus rustici legerentur imitatoresque invenirent, numne et quo fervore recentiores scriptores ex Italia, Hispania vel Francia oriundis his regionibus recipiebantur. Investigat de imaginibus bonae vitae in scriptoribus de rebus rusticis illius aevi quaeritque fines tam politicos quam religiosos his imaginibus subiacentes. Proiectum consistit tam in lectione ipsorum textuum una cum praefationibus et dedicationibus suis, quam in examinatione codicum et catalogorum Bibliothecae Augustae.

Ad citandum paginam: http://diglib.hab.de/?link=054


Nutritor: Ipsa Bibliotheca Augusta
Alloqui licet: Dr. Hartmut Beyer
Tel. 05331-808-372, Fax -173