ratio investigandi

Bibliothecae Ducali Augustae extra academiam sitae cultus et litteras medii ac recentioris aevii investigare propositum est. Bibliothecae collectiones, in quibus litterae occidentales asservantur, singulares putandae sunt. Manuscriptis, incunabulis, libris impressis, collectionibus specialibus, velut foliis typographice imaginibus ornatis et mappis scienta universalis comprehendi licet. Tamquam fabrica litterarum humaniorum bibliotheca locus aptissmus ad fontes aperiendos simulatque investigandos est. Hoc modo novae res inveniri et sententiae in melius verti possunt. Pecunia aliunde adscita catalogos conscribere et litteras studere per quoddam spatium temporis licet. Maximi momenti est historia scientiarum, religionum, collectionum, societatum transalpinarum, commercii litterarum. Quomodo res publica et societas humana constituta et scientia nec non cultura varis modis tradita sit, investigandum est. Hoc facto libri conscribuntur sive editiones exarantur sive volumina miscellanea in lucem eduntur sive expositiones parantur. Plus plusque in dies editiones digitales accedunt, quae in rete invenies. Bibliotheca contribuit ad normas constituendas et digitaliter adhibendas. In collectionibus pertractandis genius loci a soldalitate ac commercio et beneficiariorum et indagatorum peregrinorum et academicorum in bibliotheca versantium alitur. In collegiis litterariis et acroasibus ars oratoria historico-litteralis, quae est aut localis aut nationalis aut universalis, colitur.