subsidia

Bibliothecae est studiosam iuventutem ea ipsa uti, ad fontes duci, ratione studendi imbui. Si studentes ut hospites  in Guelferbytum venerint a magistris suis instruentur, ut libros impressos aut manu scriptos et imagines lege artis investigent. Studentes provecti et promovendi in scholis aestivalibus quotannis duas hebdomadas congregantur, ut quaestiones maiores ad medium aevum et recentiora tempora relatae una cum peritissimis doctis perscrutentur. Simili modo collegium Europaeum habetur, quod ea, quae fundatio Saxonia inferior appellatur, sustentat. Hoc in collegium discipuli conveniunt, qui primae classis sunt et in scholis Germanicis extra Germanam sitis versantur.