Iter ad nos
Primum circumspectio Guelferbyti sub voce mappa google , deinde vicinitas bibliothecae sub voce mappa oppidi medii, tum campus et ordo aedificiorum sub voce mappa localis, postremo aditus membris captis idonei hic inveniuntur.
Si vehiculo iter facias
Ex occidente Gulferbytum via A2 (Hannovera-Berolinum) appropinquans Brunsviga-septentrionali via A391, A39, A395 ad Harzburgum devias et denique ad Guelferbytum appellis. Ex meridie (Cassella-Hannovera) Guelferbytum via A7 pervenis, declinas prope Salzgitter ad Brunsvigam via A39 et iterum Salzgitter-Watenstedt. Ex oriente pervenis Guelferbytum via foederali B79 vel B4. Plura de itinere reperias apud connexus viatorios.
Si ferriviâ iter facias
Hannoverâ in horas ad stationem ferriviae Brunsvigensem agmine curuum interurbano vel agmine curuum interurbano citissimo volas, quod usque ad Berolinum aut Dresden currit. Porro iter directum facere possis agmine curuum interurbano citissimo, si ex urbibus Berolino, Dusseldorpio, Francofurto, Stuttgardia, Monaco Bavariae venis. Si quid de connexibus ferriviae cognoscere vis pulsa hic.
Quomodo a Brunsvigae statione Guelferbytum pervenias
1. ferriviâ: ferriviae regionales, quae ad Harzburgum, Goslariam, Kreiensen vel Helmstadium ducunt, Guelferbytum singulis paene horis frequentant. 10 minutos veheris. De statione Guelferbytana 10 minutos ad bibliothecam commode (cave corvos!) ambulas (vide mappam medii oppidi).
2. curru communi: currus numero 421 singulis 15 minutis a statione curruum ante stationem ferriviariam sitâ usque ad stationem Guelferbytanam abit. 25 minutos veheris. A statione "Kornmarkt" 10 fere minutos per viam pedestrem usque ad bibliothecam ambulas. Mane et post meridiem etiam currus velox numero 420 ad Guelferbytum-"Kornmarkt" currit.
3. curru conducticio: statio ante stationem ferriviariam collocata est. Usque ad bibliothecam circiter 20 € constat.
Ubi pernoctes
Elenchum deversoriorum aut hospitiorum invenias hic: http://www.wolfenbuettel-tourismus.de.
Qui conventibus et colloquiis intersunt, ex litteris invitatoriis de deversoriis cognoscunt. Beneficiarii et doctores invitati in domibus "Kurt-Lindner" aut "Feierabend" habitare solent. Quaestiones dirige ad forschung@hab.de.



